De brevitate vitae
Frisch.
Gau-de-a-mus i-gi-tur, iu-ve-nes dum su-mus; post iu-cun-dam iu-ven-tu-tem, post mo-les-tam se-nec-tu-tem nos ha-be-bit hu-mus, nos ha-be-bit hu-mus!
Ubi sunt, qui ante nos in mundo fuere? Vadite ad superos, transite ad inferos, |: ubi iam fuere.:|
Vita nostra brevis est, brevi finietur, venit mors velociter, rapit nos atrociter, nemini parcetur.
Vivat academia, vivant professores, vivat membrum quodlibet, vivant membra quaelibet, semper sint in flore!
Vivant omnes virgines faciles, formosae, vivant et mulieres tenerae, amabiles, bonae, laboriosae!
Vivat et respublica et qui illam regit, vivat nostra civitas, maecenatum caritas, quae nos hic protegit!
Pereat tristitia, pereant osores, pereat diabolus, quivis anti- burschius, atque irrisores!
Neuere Fassung von Kindleben. 1781.Pagina 243